- THERA
- THERAvulgo Gozi, teste Nigrô, insula maris Aegaei apud Cretam, quae, ut primum enata est, Calliste appellata fuit, teste Pliniô l. 4. c. 12. iuxta Diam, a qua Therasia postea avulsa est, proxima Anaphe, ab Heracleo oppid. Cretae 85. mill. pass. in Boream, ab 10. 25. Callimachus apud Strab. l. ult.Καλλίςη προπάροιθε, τὸ δὲ ὕςερον οὔνομα θήρη,Μήτηρ εὐΐππου πατρίδος ἡμετέρηςPausanias in Laconicis: Τηὸ δὲ ἀπιικίαν ὁ Θήρας ἔςελλεν ἐς τὴν νῆσον τὴν τότε ὀνομαζο μένην Καλλίςην, Coloniam Theras (Thebanus, Autesionis filius, ex Lacedaemoniis et Minyis, quos Pelasgus e Lemno eiecit) deduxit in insulam, quae antea Calliste vocabatur. Factum id aetate unâ ante Ionicam, Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XIII. etc. Ab eo igitur haec insula sic dicta. Ex Therae autem posteris fuit Bartus, qui Cyrenas in Africa condidit. Ι῾ερὰν νᾶσον vocat Pindarus in Pythiis, Ode 4. Vide sis illic Benedictum. Apollonius, l. 4.Ω῾ς ἔφατ᾿, οὐδ᾿ ἁλίωσεν ὑπόκρισιν ΑἰσονίδαοΕὔφημος. Βῶλον δὲ, θεοπροπίησιν ἰανθεὶς,Η῟κεν ὑποβρυχίην τῆς δ᾿ ἔκτοθι νῆσος ἀέρθηΚαλλίςη, παίδων ἱερὴ τροφὸς Εὐφήμοιο,Ο῝ τρὶν μὲν πότε δὴ Σιντιάδα Λῆμνον ἔναιον.Λήμνου δ᾿ ἐξελαθέντες ὑπ᾿ ἀνδράσι ΤυρσηνοῖσιΣπάρτην εἰσαφίκανον ἐφέςιοι, ἐκ δὲ λιπόνταςΣπάρτην Αὐτεσίωνος ἐύς παῒς ἤγαγε ΘήραςΚαλλίςην ἐπὶ νῆσιν, ἀμείψατο δ᾿ οὔνομα ΘήρηςΕ᾿ξ ἕθεν. — —In hac insula 7. aut 8. annorum pueros defunctos non lugebant. Est et insula maris Aegaei, apud Euboeam et apud Melon, unde Antimilo vulgo vocatur, teste Bordoniô, Callimachi patria, Ferrar. Item Rhodi civitas humilis, et alia Sogdianae, alia Cariae, Stephan. Vide omnino Palmerium, ad Strab. l. 1. p. 57. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.